Petri Royzii Maurei Alcagnicensis carmina (fragmento) -en latín-Pedro Ruiz de Moros
Petri Royzii Maurei Alcagnicensis carmina (fragmento) -en latín-

"Sed et ipsa universitas cracoviensis, artium liberalium in Polonia caput atque mater. saeculo XV docentium ingeniis discentiumque multitudine celebris, paulatim hoc tempore ad deteriora vergebat. In causa erant primum pensiones professorum, quondam sufficientes, nunc pro temporum aliarumque universitatum rationibus tenuiores, quam quibus sustentaretur honos, quem huic ordini tunc in Polonia defuisse accipimus, deinde quod theologia regnante episcopoque ipso cracoviensi studiis praefecto omnia, quae a fide catholica aliena esse videbantur, nimis anxie circumscribebantur vel removebantur. Et profecto inde ab eo tempore, quo Luther bellum ecclesiae romanae indixit, summa cautione opus erat, ne catholicus scholae habitus paulatim pessumdaretur; sed inter dubia, nova quaeque saepe spernentibus magistris. tardabantur studiorum progressus abalienabanturque iuventutis animi novarum rerum cupidi, ut plerique pro facultatibus iam non solum italas, sicut antea, sed praecipue germanas scholas, plerasque fidei catholicae inimicas, frequentare non dubitarent. Quibus difficultatibus Sigismundus I rex succurrens. cum et edicto vetuisset (a. 1534), ne iuvenes poloni studiorum causa peregrinarentur, et anno post (1535) constituisset, ut professores in universitate cracoviensi viginti annos emeriti nobilium ordini ascriberentur, parum profecit; quin etiam ipse edictum de peregrinis scbolis adeundis brevi post Royzii in Poloniam adventum a. 1543 antiquavit. "


El Poder de la Palabra
epdlp.com